monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 9, 5, 17
GLYCON hunc sensum semel dixit, sed genere corrupto: τοῦτο τὸ παιδίον ὅταν εὑρεθῆ, τότε ἀπολεῖται. habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit. dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit, ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia, quibus orator potest poetae similis videri, solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. ne multa referam, quae 'Montaniana' Scaurus vocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus esse; adiecit: Aeacidae fecunda fui. aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere.